monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 59, 3
At contra hi qui Dominicum Paschae diem a decima sexta luna usque ad vigesimam secundam celebrandum aestimant, duplici miseria laborant, quia et legitimum paschae principium nunquam habent, et crebro evenit ut nullum dierum qui in lege praescripti sunt, in sua paschali observatione consequantur, dum et vesperam quarti decimi diei, quo Pascha initiari statutum est, et mane quinti decimi, quo septima Azymorum dierum solennitas inchoari praecepta, a sua prorsus festivitate repudiant. Atque insuper in huius poenam peccati vicesimum secundum diem, qui in tota paschali institutione per Moysen nec semel appellatus invenitur, frequenter in sui paschae principium sanciri praecipiunt.